- MENSALE
- MENSALEapud Recentiores, mappa, linteum stragulum, quô mensa insternitur. Unde Mensale scindere seu dividere, ignominiae species, quâ ii afficiebantur, qui mensâ Principis vel Regis videbantur indignis Sic Wilhelmo Comiti de Ostrevant, sedenti ad mensam Francorum Regis, Heraldus quidam scidit et divisit mensale, quâ ante ipsum erat, quod proavunculum suum Wilhelmum Hollandiae Comitem a Frisonibus caesum non vindicâsset, A. C. 1395. apud Ioannem de Leydis l. 31. c. 50. Et eôdem annô Wilhelmo Comiti Hollandiae, eiusdem Regis Mensae adsidenti, Fecialis laceravit mantile antepositum, quod insignia eius apud Frisios Orientales essent amissa, uti refert Guil. Heda. Unde traditur in Tract. MS. Galliae, de officio Heraldorum, in cumberehis, ut si quem proditionis suspectum in mensa Regis adesse moneantur, Mensale ante hos lacerent, et panem eorum invertant, ne cum Militibus Nobilibusque laudatae fidei mensa communicari videantur, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Cui simile quid legimus de pagi Marche-Ville, in Lotharingia, prope Nanceium, ad montium radices, incolis; quibus, quod perfidia aliquando in Ducem suum (quem Friderioum II. Historiae appellant) notati essent, eam ob causam, quotiescumque cum reliquis Principis sui domesticis epulari contingit, panem inversum apponi consuevisse, refert Merula Cosmogr. Part. 2. l. 3. p. 478. Sed et Mensale, in Provinciali Ecclesiae Cantuariensis l. 3. tit. 1. p. 127. vestis species est, alias Supertunica dicta, quod referret Mensalis speciem: vel quod in eiusinodi vestibus sedere ad mensam solerent, atque ita pretiosioribus vestibus, quibus hae superinducebantur, parcere, uti habet Lindwodus ad h. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.